de methodo iocoso

Cum puer essem, adhuc memini, mathematica scientia numquam mihi libuit prospicienti censentique in rebus humanisticis multo aptiorem me esse factum. Attamen, quia tempus omnia curat, curiositate labente metuque permotus magis magisque in iis incepi versari, modo ne ignorans evenirem. Praesertim hic nuper inventus amor in me creuit cum indagaturum me proposui esse in litteris, nam etsi materia longe abest a naturalibus scientiis, forma autem modusque operandi valde pendet ex illis. Quod si bonum an malum esset, ego hic non exponam. Sed, nisi nimis inusuale auribus fiat, plerumque malo viam scientificam indagandi quam humanisticam... si haec altera extet, cum plurimi sine methodo ullo scribant, confidentes omnia ipsis viribus manifestatura.
Paul Erdos
Multa ubicumque quaeras invenies de methodo. Hic autem aliquantum garrire mihi propositum est de methodo personale, de διάνοια, ut verbo Graeco utar.
Richard Feynman, Nobel praemio laureatus anno 1965 physicae scientiae, solebat dicere discere cupientibus: Primum te ipsum non fallas, quippe qui facillimus est fallendi. Aliquando, cum aliquid repperiendum quandam ob indagationem, perspicilla sibi homo gerit se ipso invito quibus omnia quodam colore videt. Si quaero, exempli gratia, omnes sententias Ciceronis de amore tractantes, videbo plurimas quam extant vero, nam facultas mea intelligendi perturbata fuit me nolente.
Sinceritas coram ipso. Et forsitan potius interrogare quam respondere opus sit. Paul Erdos, notissimus hungarus mathematicus, dicitur habuisse omium optimam facultatem interrogandi non modo quod oporteret, sed etiam ubi oporteret, modo oporteret, hominibusque oportunis. Hic enim praeclarus vir solebat quoddam iocum enarrare ut scientia sua iucundiora videretur. Deum appellabat supremum fascistam, quia moderator erat in ludo naturae omnia abscondens neque patefaci sinens. Cum aliquid scientificus eripiendo prosperabat, vir scientificus sibi accipiebat punctum. Ludere potius quam severa facie inspicere omnia, ut opinor.

0 comentarios:

Publicar un comentario